- PRETIOSA rogis inferendi ritus
- PRETIOSA rogis inferendi ritusmemoratur Statio, Theb. l. 6. v. 207.—— non unquam opulentior illieAnte cinis, crepit ant gemmae, atque immane liquescitArgentum, et pictis exsudat vestibus aurum.Quem morem antiquissimum fuisse, ait vetus Schaliastes: ortum inde, quod Inferis rem divinam facientes solebant crateras cum libam entis flammis inicere, habet Servius ad Aen. l. 6. Diis superis tantum libabant. Inferis vero sacrificantes etiam vasa in ignem mittebant. Hinc cum suis gem mis cada vera nobilia cremata, docet Propertius, l. 4. El. 7. cum vestibus pretiosis, Alii, quorum partem post Libitinarios Scriptores, illustrando dicto Statii loco contulit Thom. Dempster. Comm. ad Corippum. Hodieque, in Oriente inprimis, multo in usu. sEd et de Israelitarum Regum sepulchris, Davidis inprimis, talia habet Iosephus passim, cuius rei alia in illa gente, Deo sacrâ, ratio fuit, uti dicemus, ubi de Sepultura, vide quoque hîc passim alibi. Aliud quid Pretiosa est, apud Scriptores Ecclesiae Romanae, uti videbimus infra invoce Prima.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.